4161. De proprio spirituum Fuerunt spiritus apud me, qui ex proprio voluerunt dirigere quae scriberem, tales erant ut describi vix possit, finiunt ideas, ut nihil scirem, quid conducit et non conducit, demum omnem extensionem cogitandi concentrant ut [quis] vix quicquam scire possit, demum aliis spiritibus omne liberum, et omne inde jucundum, verbo, sunt clausi, ut vix aliquid vitae, nihil sciunt, et volunt omnia scire; sunt sicut lignei; hominem emancipant, nec ei quicquam liberum relinquunt, occupare eum et possidere cupiunt, cum tamen cum homo in consortio angelorum omne est liberum, et extensionem cogitationis habet, et nosse ei datur quid bonum et verum, contrarium apud illos. 1749, 5 Mart.