Spiritual Experiences (Buss) n. 4163

Previous Number Next Number See English 

4163. Quomodo spiritus aliorum recordantur Ostensum mihi est, quam vive revocatur idea personarum, quas in mundo habuerunt notos, revocabatur ab affini ejus homicida, tam vive, ut viderem eum sicut in mundo, prorsus talis, et hoc bis et ter, et affinis ejus loquebatur, cum habuerit ejus pecunias, nec ei reddiderit, de quo conquestus, et de qua re cum illis loquutus: ex responso ejus potuerunt angeli clare percipere, quam intentionem habuisset, vel quod sibi eas appropriaret, vel quod aliter disponeret: ex illa experientia manifeste mihi constabat, quomodo spiritus aliorum recordantur, quod fit tam vive, sicut in mundo viverent, et quia datur communicatio idearum, eadem persona praesens illico sistitur, sicut etiam factum, quod fit eodem momento, facillime, et prorsus apud eum, vel ad distantiam paucam secundum situm ejus, ut fit in altera vita, tum quoque constabat, quod angeli illico percipiant a responso ejus, qualem intentionem habuerit, ita ut nihil lateat. 1749, 8 Mart.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church