Spiritual Experiences (Buss) n. 4324

Previous Number Next Number See English 

4324. De fine, et inde vita spirituum, memoria Non permittitur spiritibus tales esse inter se quales fuerunt in corpore in societate, nempe in externis, ut nempe ex decoris externis simulata sint, omnia externa in altera vita abolentur, tum ipsa facta tam bona quam mala, sic ut nihil agat ab externis, ut in mundo, sed ab internis qualis ejus cogitationis et affectionis fuit, ita a fine, et amore, ita inter se conversantur et loquuntur; aliquoties remittuntur in externa, sed pauculum, tunc aliter loquantur ac cogitant, agant quam volunt, sicut praedicatores multi, at statim cum externa adimuntur, non amplius agnoscuntur, tunc alii sunt, et patent fines et amores; ita omnia facta abolentur, quidam dicunt in externis quod nullum laeserint, honesti fuerint, praedicaverint, multa bona fecerint Ecclesiae, at cum externa haec abolentur, patent quali fine et quali amore, etiam dantur qui mala egerunt ex ignorantia bono fine, illi meliores sunt, et sic porro, inde nec memoria conceditur particularium. 1749, 14 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church