4369. Quam expedite poenas exercent, de poenis, hypocrita Circumcinctus fui diabolicis geniis, et quidem ex causa hypocritae, nam hypocrita talem sphaeram habet, ut colligat ab undique pessimos spiritus, nam se intuetur, et imagine sui implet sphaeram, sic ab undique colligit malos et probos, malos qui tunc delectantur insidiari, et pro subjecto habere hypocritam, probos quos excitent ut faveant hypocritae cum sancte loquitur, et testatur suam innocentiam, seque innocentem facit, praeter plura: turba itaque multa, cum innaturalibus circum me erant sic accersita, etiam ab inferno plures qui infra stabant, quos non observavi prius: tandem quia tales, punitores arcessiverunt, qui tales erant, quod scirent illico ubinam essent, quid cogitaverint, inter se loquuti sint, et illos qui putabant se omnia posse, et omnes artes excogitavisse, sicut feles tractant mures, non magis eorum artes aestimando, ludibria etiam adjungebant, et sic eos per collisiones antrorsum, et innaturales per ossium fractiones ita lacerabant, ut non aliquid integrum magis, et hoc ab uno ad alterum; volebant ut artes suas exercerent, quod etiam faciebant, sed omnia illis levia erant, sicut dum feles murem habent; hoc ab uno ad alterum. 1749, 22 Aug.