4502.
Subjectum illud sirenum seu infernum prophanum, conjecta fuit in varia inferna, antrorsum, ad latus ibi, sub pedibus ubi introitus patuit sicut magnae fornacis tendentis in profundum, ad sinistrum hic et ibi, sed usque post aliquos cruciatus evasit, plerumque suis dolosis et magicis machinationibus elusit, usque ut putaret se vincere posse inferna; ubi pessimi illi visi, eos postea ad se allicere machinata, ut eorum ope uteretur; ex ea quoque prodibat sphaera corporea, inde loquutio sicut ejus in mundo, quae sphaera implebat vicinos, et gradiri* videbantur cum abirent, signum conjunctionis eorum mecum.