4508.
Postea visum quod adhuc baculis fidant, per phantasias sibi baculos faciunt, in quibus potentiam ponunt; sed baculi dissipati prorsus sunt, sic autumantes omnem suam potentiam amisisse. Etiam visae adhaerentes crinibus secundum longitudinem quasi cujusdam baculi, cum non erat.