Spiritual Experiences n. 4520

Previous Number Next Number See English

4520.

In prophanissimum subjectum influebant non solum a sirenibus quae supra et ab aliis circumcirca in mundo spirituum, sed etiam ab infernis variis, cogitabat fere sicut in mundo, cum aliquid cogitavit, influebant ab infernis diver415 simoda quae confirmabant, et nova excogitata ad effectuandum, et sic ab infernis confirmabatur, nam nihil aliud studuit, etiam in vita corporis, ubi quoque commercium cum iis habuit, et ibi nec aliud studet, quam ut imperare possit omnibus infernis, quare fit concentratio plurium infernorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church