De Synedrio quando distinctum inter naturam Divinam et Humanam Domini
Datum est loqui cum illis, qui fuerunt in concilio, in quo conclusum quod distingueretur inter naturam Divinam et Humanam Domini, erant ad sinistrum antrorsum ad distantiam, dixerunt quod illi qui maximum influxum in illo concilio habuerunt, inter se in camera obscura fuerint, et concluserint illud principaliter ex causa, quod alioquin papale solium non subsisteret, si agnovissent Dominum pro uno cum Patre, ut Ipse dixit, tunc non potuisset Papa vicarius ejus esse in terra, schismata enim eo tempore existebant, per quae potuisset papalis potestas labi, ac dissipari, ideo ex illa causa convenerunt, quod distinguerent inter Divinum et Humanum Domini, ad quod corroborandum conquisiverunt ex Verbo confirmantia, et sic persuaserunt reliquis; dixerunt quod sciverint aliter ex scriptura, sed quod non potuerint acceptare illud propter illam causam; et praeterea dixerunt, quod in cordibus suis non crediderint in Dominum, sed quod non ausi hoc edicere, sic enim expellerentur vel occiderentur: quod dominari sic potuerint in coelis et in terris, habuerint ex Verbo quod data sit Domino omnis potestas in coelis et in terris, et sic potuerint dominari super animas, et cum super has etiam super reliqua eorum, dictum quod non hoc contenti fuerint, sed etiam quod possidere vellent omnia in terris, responsum quod sic in plena potestate essent.