De fortuna
Influxus
Quondam lusi ludum fortare* cum quodam, et tunc spiritus circum me cogitabant de fortuna seu fortuitis, et dicebant, quod repraesentaretur illis per nubem candidam fortuna et per nigram infortunium, et dicebant quod haberent tunc perceptionem, quod nullatenus ille vincere posset apud quem nigricans esset, sed apud quem candidum, quod etiam contigit, hoc asseverabant, et appercipiebant unde fortuita, quod nempe ex Providentia Domini, et ejus influxu in ultima ordinis, ubi ita variatur, et quod tale neutiquam existere posset, nisi Providentia Domini esset in omnium singularissimis.
* = citius (vox suecica), nomen ut videtur ludi cujusdam suecici
[4567] 1/2. De loquela spirituum angelicorum
Aliquoties in somno apparuerunt mihi repraesentativa cum perceptione, et hoc diu, et tunc intelligebam manifeste quid cogitarem et loquerer, sed ut primum expergefactus
non potui scire quid esset, quia apparebat imperceptibile et inenuntiabile sicut quoque erat quoad plurimam partem coram sensu corporis, et inde perceptione: hac nocte similiter, apparebat mihi sicut quoddam accedens ad formam brachii, tum baculi crassi, et hoc diu, et volvebam tunc continuo de potestate absoluta in regnis, cum variatione, et dein quod brachium seu baculus ille crassus mbriatus et consutus esset, et volvebam tunc quod ordo erit, et sic quod non absoluta potestas sed limitata per leges; quibus patuit, quod repraesentativa potestatis essent fundamenti loco, super quae cogitatio perceptiva rei, de qua tunc, ita in reliquis; et perceptum quod talis loquela sit homini quoad cogitationem interiorem, de qua nescit, et quod in talem veniat post vitam corporis, et quod innumerabilia per illam exprimi et capi queant, quae per loquelam corporis nullo modo exprimi possunt.