4572.
Sunt etiam spiritus non longe abinde, qui infundunt frigora, et per illa paroxysmos febris gelidae; quod etiam per experientiam vivam et sensibilem datum est nosse; sunt ibi malitiosissimi, in arte perdendi alios et genus humanum prae aliis calidissimi nihil aliud student, continue quaerunt nova talia, per quae nocere possunt, et mittunt actum inter se, ut sciant, possunt enim inducere deliquia, possunt talia quae perturbant mentem, et quae privant hominem vitali suo externo, inde [ut] quasi caducus [sit] sicut in morbo cum adesse incipit, praeter perplura talia, verbo sunt malitiosissimi, separant interiora et exteriora variis modis, et exteriora implent scandalosis homini contrariis, inde interiora dum in talia cadunt, vertuntur in tetra et lamentabilia, nam si formae recipientes perversae sunt, tunc quod incidit pervertitur, tali modo etiam interiora ab exterioribus disuniunt, et cum hoc factum tunc homo non amplius sanae mentis est, ut quoque fit in febribus. Operatio praecipue est in ventriculum, et quoque in biles utrasque pancreatis et Hepatis, inde talia, et quoque vomitus, ad quos conatum excitant. Sunt contumacia inexpressibili, nusquam desistunt, nisi abigantur. Sunt loca in inferno calidissima, quod etiam sciendi causa, sentire datum, tales qui inducunt febres, sciunt paene omnia, et inde calorem illum immundum, mere corporeum, separatum a vitali, ejiciunt, norunt enim in altera vita dextre, transferre talia; et sciunt etiam, quo versus determinent illum in corpore: tales sunt perniciosissimi, obstinati ut nusquam desistant, nisi a Domino abigantur; et cum abiguntur, statim cessat calor febrilis: quare etiam vere dicunt qui aegroti fuerunt, quod recuperationem salutis Deo adscribant, et gratias ei agant, tametsi perplures hoc faciunt modo ex usu recepto ab infantia, et cum sibi relicti adscribunt naturae.