Infernum
De talibus qui externa forma, sono loquelae et externo gestu apparent sicut justi, et serii, sic in autoritate, quorum plures in dignitate sunt, et tamen malitiosissimi
Sunt tales quales jam descripti, in altera vita similiter sonantes, sic ut ex sono loquelae et sphaera externa appareant prorsus boni, et sphaera eorum apud bonos simplices valeat, inde possunt quoad tempus in mundo spirituum esse, sed usque amantes sui, qui cum illis idem agunt, promovent eorum honores, et lucra, et eis adhaerent, illis solum benefaciunt, at qui hoc non faciunt, illos quocunque modo laedunt, et nihil dulcius sentiunt, quam eorum supplicia et cruciatus, quibus etiam contumacissime insistunt, tales odio habent omnes in altera [vita], praeter malos, imprimis illos qui simul cruciant alios, tam contumaciter persistunt cruciare alios, et tam jucundum in eo percipiunt, ut incredibile sit, et in aeternum non desisterent: tandem vidi quod tales detrudantur in infernum ad latus sinistrum ibi ad distantiam, et ibi demittuntur admodum profunde, quidam eorum profundissime; usque ut non magis inde possint spem exeundi habere, in densissima ibi nube sunt.