4587.
Omnium contumacissimi sunt, qui in vita in mundo apparuerunt justi prae aliis, et inde in autoritate, et tamen nihil crediderunt, et vixerunt vitam amoris sui, vindicando omnia, quae fierent contra illos, pro inimicis reputando illos, qui se opposuerunt, et qui illos non coluerunt; cum ratiocinati sunt de fide, et de vita post mortem, ab aliis crediti sunt; qui in auctoritate ex justo et serio loquantur etiam in altera vita, sicut illi qui in justo sunt, sed sunt malitiosissimi, cum [homini] applicantur tunc inducunt animi cruciatum, per taedium, quod augent et insufflant continue, et sic reddunt impatientem, quod dolorem maximum creat, et inducit talem infirmitatem corpori, ut vix se levare e lecto queat, hoc mihi ostensum, per id cum adessent quod talis infirmitas [me] occuparet, et cum removerentur, quod illa cessaret secundum gradum sicut removebantur; utantur etiam pluri arte, ut taedium et inde infirma infundant; apparuerunt juxta caput, cum autem rejecti sunt, rejecti sunt versus sinistrum, et dejecti in infernum ibi profundum, est ad sinistrum ad mediam distantiam.