4932.
Quatuor ex bonis spiritibus missi sunt in urbes, causa eligendi sibi mansionem, sed ubi venerunt, repererunt malos et scelestos, in binis quando ingressi sunt domum et conclave, intrarunt quidam ex urbe, et quaerebant num vellent exire ad scortandum, ad quod etiam illos volebant urgere, et paene violentiam inferre, quapropter ex illis egressae sunt; ita paene actum sicut in Sodoma; quod scortationes et adulteria in urbibus illis tanta sint, est causa quod in mundo talia ubique pro nihilo existimentur, et credatur quod licita, tum quia in doctrina ponunt omne Ecclesiae, et non in vita, ut et quod non curent num doctrinalia falsa aut vera sint, et falsificationes doctrinae sunt scortationes, et adulterationes boni sunt adulteria.