4934.
Qui a Christianis in persuasione quod non Divinum sit, illi habent suum infernum retro paulum ad sinistrum in angulo ibi, ubi sunt profundissime, qui in maximo persuasivo fuerunt, sunt enim gradus persuasionis, qui in maximo fuit C. XII, ille demissus est profundissime, qui in persuasivo necativo erat, sic ut necare posset homines per persuasivum, etiam id ostensum multis.