4943.
Dicebant quod etiam percipiant in qua affectione est praedicator, num ex affectione amoris spiritualis et coelestis, vel ex affectione amoris famae, honoris, lucri, et talium, praedicatores etiam anguntur ideo, vix scientes quid loquuturi; in hoc est differentia praedicationum in altera vita, cum praedicationibus in mundo, in mundo potest affectio amoris sui et lucri, prorsus spurca usque audiri sicut affectio amoris boni, causa est, quia sensuale corporeum, quod in mundo est, recipit illud, et apud illos sensuale interius.