4958.
Visi quod multi eorum descenderent per viam posteriorem, et sancte in externis gererent se, nam sancta externa illis sunt, et quod excitarent monachos albos cum libris, qui orarent pro illis, de quibus prius narratum [3597], conspirantibus etiam tunc Jesuitis.