5013.
Angli et alii qui ibi, eo genio ac ea indole sunt, ut quicquid dicit magistratus, id etiam illi cogitent et faciant, prorsus sicut faciunt in mundo, quod credant quicquid aliquis qui eruditionis famam captarunt, usque adeo ut cogitent simile, et affirment unanimiter, quapropter etiam illis tales magistratus praeficiuntur, quos aestimant, et sic quibus in omnibus, more suo naturali, obediunt; per id omnes qui in illa urbe, tenentur in vinculo, unanimitate et societate, atque reguntur; quod Londinum ibi sit, est quia sua aestimant super omnia.