Spiritual Experiences n. 5018

Previous Number Next Number See English

5018.

Cum expergefactus, loquebar cum aliquibus in urbe, qui in medio ejus, inter quos etiam ex magistratu, qui interrogabant unde venirem, et quid vellem, quibus etiam respondebam sicut erat, postea referebant quomodo se habet cum urbe eorum, quod nempe tecta sit desuper, ita ut vix videri possit ab illis qui in petris, et quoque quod plateae eorum clausae sint hic et illinc, et quod portae clausae sint, solum apertae cum datur consensus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church