5021.
Amplius dicebant de mulieribus eorum, quod illae separatae sint a viris suis, et quod habitent ad unum latus urbis, viri ad alterum, et cum viri desiderant illas, mittunt ad illas, quod tunc veniant, quod fit propter causam quia illis insitum est dominari; quandoque indignantur et irascuntur mulieres, propter hoc, et illae tunc emittuntur urbe, et cum ibi sunt pervagantur varia loca, et accenditur cupido abeundi, sed ubicunque veniunt, apparet usque obvium vel clausum, vel paludinosum, vel aqueum, et similia, ita vagantur et quaerunt locum abeundi diu, et hoc usque dum defatigatae sunt, et tunc redeunt in urbem, et intrant domum suam, ac sic emendantur.