5337. De Babylonia ab orientali plaga Ex eadem illa religione, erant etiam multi ad orientem, ubi visuntur montes; et ibi quoque monasteria, et vulgus subjecta, sed ibi erant illi qui pii fuerunt, et probi, qui sancta obiverunt cum devotione, et serviverunt multis, illi exemti fuerunt ex illis de quibus supra [5322-36], et translati versus orientem in montes ibi, ubi religionem suam habuerunt: dixerunt quod inde influxum habuerint in illos qui in meridionali et in occidentali tractu, se quod nihil apud illos potuerint efficere, quoniam omne pium et devotum versum fuit in tale luxuriosum, et corporeum quod apud illos; et quod frustra cum illis laboraverint.