5340. Postquam hi abacti sunt, dein abacti sunt qui in orientali plaga in medio, et utrinque a medio, et illi circumducti circum paulo ad angulum seu interstitialem lineam inter orientem et septentrionem, et remoti sunt perquam, et dein dispersi sunt in septentrionalem campum, ultra tractum illum qui destructus et factus desertum seu vastitas; fuit ingens multitudo, et occupabat multum spatii circum illum tractum usque fere ad angularem lineam inter septentrionem et occidentem: fuit ingens multitudo, fuerunt illi qui fecerunt sibi solem per phantasiam, et ibi posuerunt quendam quem vocarunt Christum, de quibus prius actum est [5004, 5207]; tales qui ibi erant in caligine et crediderunt se duci a Domino, sed quod Dominus nihil agat quam per illos, praeter alia quae caliginis erant. Nam qui ad orientem fuerunt tales sunt, qui versus meridiem ibi plus in naturali lumine: verbo plerique quasi fatui.