5347. De ultimo judicio illorum qui protestantes vocantur, ut Lutherani, reformati et alii Qui ex religione Lutherana, Calvinistica, aliisque in Christiano orbe, praeter papistas, illi in medio erant, sed infra super colle et paulo circumcirca illi qui e genuina fide, et simul in bono vitae; a supra illos in amplo monte, et montano circumcirca fuerunt illi qui externi homines fuerunt, et non aliquod internum haberent, - qui sciverunt Verbum, et doctrinalia, quique templa frequentarunt, sed usque prorsus nihil curarunt vitam, verbo qui in externis solis, et amaverunt se ac mundum supra omnia; illi in eo monte et in medio erant, et in montano circum, ubi variae urbes, et multitudo ingens; omnes illi deducti sunt infra montanum usque ad terminum ubi Catholica religio; et ibi in hiatum declivem seu obliquum tenebrosum latum et amplum deducti sunt; qui in meridionali parte montis et montani istius deducti sunt in latum et tenebrosum illum hiatum qui ad terminum septentrionalem, similiter qui ab orientali plaga ibi, omnes in suo ordine; qui in orientali plaga in hiatum illum ad septentrionalem propius versus orientem, qui in meridionali ordine versus occidentem ibi, qui autem in occidentali plaga montis illi deducti sunt [in] hiatum amplum declivem tenebrosum hiantem ad terminum tractus occidentalis, et ibi conjecti profunde.