Spiritual Experiences (Buss) n. 5351

Previous Number Next Number See English 

5351. Postea ingens numerus ex illis qui protestantes vocati, et venditarunt solam fidem, et tamen nullam vitam fidei habuerunt, tam docti quam indoctiores, qui dixerunt se habere veram doctrinam, habere Verbum, scire Dominum, praeter plura, et se ideo salvari prae reliquis, etiam tamen non aliquam vitam fidei habuerunt, illi educti sunt ad ingentem multitudinem primum versus occidentem versus mare ibi, et ducti ad latus ejus meridionale, et inde reducti sunt versus meridiem, ab altera parte tractus Babylonici vastati, et usque ad orientem ibi, et quoque ulterius ultra medium ejus, quidam inde divisi dissipabantur versus septentrionem, nec amplius visi, reliqui iterum reducti sunt versus meridiem, et ibi huc illuc lati, nunc cis nunc retro, et ibi explorati num haberent aliquam fidem, nam ibi ad meridiem sunt loca divisa secundum vera Divina, ubivis explorati num habuerint fidem quam professi, et ubivis compertum quod nullam fidem habuerint, quia non vitam, quoniam ubi non vita non fides, est enim modo scientificum absque vita, hoc perstabat per horarium spatium, et ubivis illis dictum num credant seu num fidem habeant, et compertum quod prorsus nullam, et hoc ipsi ibi confessi, et quoque quod ne quidem sciant quid vita charitatis; et quod doctrina fidei separata sit a doctrina charitatis, et quod hanc non sciant, et illam non curent, quia sola fides absque vita salvat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church