Spiritual Experiences (Buss) n. 5355

Previous Number Next Number See English 

5355. Omnes illi, qui in tres classes descripti, acti sunt procul usque ut non apparerent, tandem sicut nimbus, et hic divisus et dissipatus, et dictum e coelo, quod conjecti omnes in loca inhabitata et deserta, et prorsus separati, ne se amplius consociarent, et in deserto illo vagarentur sicut illi qui nullius religionis sunt. Qui ex prima classe erant, ejecti sunt in loca deserta et inhabitata separata extra tractum ubi Ecclesia, quoniam illis nulla religio, quia nulla vita, qui ex secunda et tertia classe disjecti sunt in loca deserta interius. Quidam inter gentiles nullius religionis, qui ferinam vitam agunt. [5355] 1/2. Dissipatio eorum facta est ad omnes plagas, ad occidentem, ad meridiem, ad orientem, et quoque ad septentrionem; unde nusquam redire possunt, quoniam ibi ademta est illis omnis cognitio religionis, et omnis doctrinalis Ecclesiae, hoc fit in locis desertis, quapropter vitam miserabilem agunt. [5355] 1/3. Mirum est quod omnes illi non sciant quod religio sit vitae, et quod religionem prorsus separent a vita, usque adeo ut ne quidem cogitent de vita ex religione, sed ex vita civili, quae stringit illos ad morate vivendum in externis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church