5357. * Quales Angli, Hollandi, Germani, Sveri**, quoad religionem Exploratum est quales Angli sunt quoad vera Ecclesiae, quod non curent discere illa, praeter sacerdotes, sed usque quod perceptionem satis exquisitam habeant, quod ita sit, quando dicitur ex ratione, sic ut interiorem visum habeant quoad religionem, sed usque non visum activum sed receptivum. Causa est, quia sincere agunt inter se, absque dolo; et quod hoc commune sit, si aliud, quod alii fugiant illos; etc. * numerus cum titulo marginaliter in ms. linea curvata signatus est ** = Sueci