5361. Praeterea extra urbes in regionibus et quandoque intra urbes sunt perplures, qui tametsi mali non dejiciuntur, et tametsi boni non statim elevantur in coelum, sunt illi qui e mundo venerunt intra 10 ad 20 annos, qui inserviunt hominibus, et per quos ut per subjecta communicatio fit cum infernis et cum coelis, illi sunt qui in mundo spirituum sunt, nam ab infernis non extrahi possunt qui ibi sunt postquam plene vastati*, quandoque aliqui qui non plene vastati, nam qui vastati sunt in inferno tenentur nec possunt inde extrahi; statim enim ut caput inde ejiciunt, cruciantur dire. Illi qui e mundo et serviunt pro subjectis, interea vastantur, quod fit a capite usque ad calcem, nam unaquaevis particula corporis hominis et spiritus correspondet societati alicui si bonus societati in coelo, si malus societati in inferno; mali vastantur quoad omnia vera et bona hypocritica seu externa coram mundo, remanentibus sic malis et eorum falsis; boni autem vastantur quoad mala et falsa actualia, quae separantur ab illis, remanentibus sic bonis et eorum veris, et sic elevantur in coelum. Ita succedunt omnia. * Sidebar: NB.