5372. Tales plures visi sunt, et auditi quomodo vulgus seducerent, ac patrocinarentur cuicunque malo, vituperando veram doctrinam, et sensum Verbi internum prorsus rejiciendo, illi in unum collecti missi sunt in abyssum, abyssus illorum est in plaga meridionali aliquantum distante a termino, ubi conjungitur cum plaga orientali; ibi visum est igneum sicut carbonarium, quod est amor sui et mundi, et illuc conjecti sunt, quidam altius quidam profundius, ac ibi tenentur vincti; inde est quod de dracone dicatur quod missus in abyssum, et ibi vinctus teneatur mille annos [Apoc. XX: 2-3].