Spiritual Experiences (Buss) n. 5409

Previous Number Next Number See English 

5409. Apparuit super edito monte paene supra me signum crucis, quale apud gentem Catholicam in viis et alibi, et perceptum quod aliquid ibi molirentur, et datum videre et scire, quod quidam coeperunt ibi Babelem iterum inchoare, quod factum eo modo, quod persuaderent Christianis qui in veris, quod signum crucis ideo ibi positum esset, ut esset in signum omnibus quod colerent Dominum, cui potestas in coelis et in terris, fecerunt etiam sibi ibi cryptam sub cruce, ubi descendebant et se abscondebant, ut sic in tacito seu abscondito molirentur suum facinus; etiam dicebant quod acceptarent doctrinam veram de Domino, de amore et fide in Ipsum, et de charitate erga proximum, sed quod illis concrederetur cura, quod omnia rite observarentur; nec eluxit coram Christianis, quod dolus esset, nempe quod confiterentur illa, ut servirent illis pro medio ad dominationem ut prius, nam tales erant sicut priores, quod dominium affectarent per sancta; praeterea conjungebant se cum magis, et cum aliis, etiam cum infernis, apud quos finis eorum erat, nam amor dominandi propter se ut finis est in inferno, et sancta praetexunt, ut infernum dominaretur super coelum, quare etiam inferna unum cum illis agebant. Omnes hi, qui ad mille fuerunt, conjecti sunt in mare occidentale juxta litus septentrionale ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church