5416. Cum haec inventa, tunc ex Divina Domini potentia auferebantur primum custodiae nefandae quae ex magis diabolicis circumcircum, et illi dissipati quaquaversum, et immersi paludibus sic conjecti in inferna; cum hoc visum est a Jesuitis, tunce appercipiebant quod instaret eorum interitus, quapropter fugiebant ad artes suas, quae apparebant sicut miracula, fecerunt ut in aere appareret vexillum lucidum splendens, per quod excitarent vicinos ad tutationem, nam tale signum exporrigitur super montibus, cum periculum imminet, exhinc apparebat tale signum in ipso aere volans et splendens: postea apparebat homo in aere similiter splendens et volans, qui apparebat primum sicut angelus et mox ut monachus, postea plura alia in serie, omnia in aere, quae apparebant undequaque. Unum tale lucidum cadebat in montem ubi aliqui ex ista religione, qui devoti fuerunt, usque ad decem, illi statim ex monte decurrebant, et in quodam loco stabant, ac devote et pie precati pro illis; hoc factum ut simplices boni etiam ad tutationem eorum allectarentur, nam talia [5416] 1/2. influunt et communicantur. Praeterea habebant quatuor faeminas devotas, quae continue in precibus erant ex more religioso in mundo, quae semper pro illis orabant, ut sic quoque allectarentur simplices boni: sed hae, quia devotae ex sinceritate descendebant ex monte cum animadverterent visitationem. Plura miracula postea facta sunt in variis locis cum doctrina illa.