5424. In coelis undequaque collecti erant, qui quidem moraliter bene vixerunt, et quoque frequentarunt templa, sacram coenam, et in devotione tunc fuerunt, sed tamen prorsus nihil curarunt scire doctrinalia Ecclesiae, modo audire praedicationes absque studio discendi, solum ex sancto aliquo externo, et qui quoque nihil aliud scire curarunt quam loca Verbi, verbo qui in nulla affectione veri propter verum fuerunt, sed solum propter sanctum externum, nam qui non discere amant doctrinalia Ecclesiae, utcunque audiunt praedicationes, et legunt Verbum, usque in nulla affectione veri sunt, et qui in nulla affectione veri sunt, non possunt esse in sapientia angelica; admittuntur quidem, sed separatim vivunt, nec conversantur cum illis, quare circumcirca ibi habitant, et cum se vertunt ad angelos, adimunt felix et faustum eorum quod habent ex sapientia, et hebetant mentes eorum, ac lucem faciunt obscuram, admittuntur quidem, tales in coelum intra plura saecula quoad ingentem multitudinem admissi sunt, tametsi in coelo non habuerunt coelum, quia nemo coelum habere potest nisi in intelligentia veri et sapientia boni, in bonum quod ex veris Dominus influit, et non in vacuos.