Spiritual Experiences (Buss) n. 5450

Previous Number Next Number See English 

5450. * Visi sunt equi nigri deformes sicut furvae nubes, appropinquabant ad me, et sensi post me sphaeram adulterationis, miratus quid illud, tunc auditum quod quidam a tergo essent, qui dicerent, "quid opus cognitionibus, ita veri? satis est ut in sancto cultu sit," inde perceptum quod nubes illae furvae inde essent, tunc dicebatur illis, quod sanctum externum absque cognitionibus veri et boni non sit sanctum, quia nihil e coelo est in illo, est enim ab homine vacuo, ex quo nihil percipitur, et dictum quod omnia hominis, scilicet veri et boni, in omnibus et singulis cultus sint, inde si nihil intus qualis cultus seu quale sanctum? cogitant de se et ex se, tum quod homo non possit in se coelum habere absque cognitionibus, sicut si non sciat de Domino, quod ab Ipso omne bonum, de se quod omne malum, inde humiliatio quae cultus, si haec non insunt humiliationi non est aliquid ibi, quam solum quod os producit, et cor nihil, ita in pluribus aliis, quod nempe sciendae sint antequam forment intellectum et voluntatem, seu fidem et amorem. Hi qui tales erant monachi, quia illi tenent omnes in obscurissimo et in caligine, inde caligo papistica. Qui tales sunt, nempe qui aversantur cognitiones, per quas usque via ad coelum, et qui omnem cultum ponunt in externis, sunt Gogus et Magogus in Apocalypsi [XX: 8]. * 5430-49 desunt


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church