Spiritual Experiences (Buss) n. 5457

Previous Number Next Number See English 

5457. De Prophanis ex variis religionibus, imprimis ex Romano Catholica Colligebantur in unum prophani ex utroque sexu, et primum qui ex religione Catholica, et omnes illi qui crediderunt sancta religionis suae, et prophanarunt illa, sicut qui machinati sunt dolosas artes contra alios, quocunque modo, qui patrarunt nefaria extra et intra monasteria, qui puellas in monasteriis stupraverunt, et ipsae quae stupratae sunt, antistites earum ex utroque sexu, qui allectaverunt et permiserunt; et qui postea moliti neces earum in occultu, ne propalaretur facinus, praeter nefaria alia cum sanctis suae religionis, quae reticenda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church