5466. Praeterea erant adhuc astutiores qui solertius adigere spiritus possent in sua propria, ac illos ducere, illi habitabant sub terra in longa serie prorsus in anguli extensione inter occidentem et meridiem, anguli extensio dicitur a meditullio usque in longum,* ba est meridies, bc oriens, cd septentrio, da occidens, extensio anguli inter occidentem et meridiem est kaf, hoc vocatur extensio anguli, secundum illam extensionem habitabant, a parte occidentali viri, a parte meridionali faeminae, quae fuerunt meretrices, versus meditullium qui aliquid de Divino noverunt, remotius versus f qui nihil de Divino, ita dispositi sunt, ita ab uno latere viri, ab altero faeminae. Ubi faeminae habitabant, apparebat lucidum sicut sulphureum, quod erat ex lascivo in quo fuerunt in mundo, nam lascivum apud faeminas ita in altera vita apparet, cum simul sunt; ubi autem viri habitabant, erat tenebrosum: deductus etiam sum ad aliquem locum ibi, et visum quod habitarent in cameris suis sicut meretrices, sed extus super scamnis, circum parietem meridionalem; postquam visitatum est quales illi essent, et compertum quod viri, qui malitiosi et astuti per varias artes furati sint viros aliunde, et deduxerint illos ad faeminas, quae tunc crudeliter illos tractabant variis modis dicitur quod furati sint, quod fit, cum inducant in proprium suum, et sic abducant quocunque volunt, secundum prius ostensa [5464], illi viri potuerant abducere malitia sua et arte etiam spiritus quos alii non possunt, quod etiam factum cum quibusdam apud me - * Diagram