5469. Sed quia mali spiritus qui nihil curant Divinum, nihil possunt facere quacunque arte et phantasia, nisi secum in societate habeant spiritus qui sciant Divinum, ita qui aliqua vera fidei norunt, propterea inquisitum ubi tales essent, qui auxilia illis ferrent, ac inventi sunt supra in monte quodam supra meditullium versus occidentem, ibi ingens numerus talium erat, ex utroque sexu, qui simili malitia fuerunt, ac furati viros arte varia, phantastica et magica, ac duxerunt illos in antrum in occidentali tractu non procul a meditullio, ubi etiam apparebat lucidum, et ibi tractabant illos saeve variis modis, cum hoc compertum est, tunc omnes illae faeminae ad magnum numerum, conjectae sunt in stagnum sulphureum ae, et viri in abyssum anteriorem c, fuerunt omnes in mundo adulterae, et viri adulteri, et allectarunt variis modis ad adulteria, utcunque templa frequentarunt, et obiverunt sanctam coenam, usque sunt tales ut nec curent Deum nec homines, et in altera vita se dedunt artibus talibus, in quibus jucundum vitae suae ponunt. Hi qui in monte, fuerunt ex variis gentibus, etiam aliqui ex Sverana. [5469] 1/2. Post aliquot tempus translata est multa pars ex illis infernis remotissime in occidente in inferna alia, sunt visae aliis, qui horruerunt, tam monstrosae, cadaverosae, et immundae erant, visae sunt a pontifice ultimo, et dictum quod horribilius non viderit, aliquas etiam inter illas quae Romae fuerant, in domo de qua nihil tale suspicatus, loquutus cum illa.