5479. Ad angulum juxta extensionem ejus inter occidentem et septentrionem mn, habitabant qui prorsus nihil sciverunt in mundo, et inde in coecitate quoad spiritualia et moralia essent, prorsus obesi ingenio, et quidam quasi fatui, quoniam in mundo nihil scire voluerunt de Ecclesiae doctrina nec de Verbo. Ibi etiam sunt hiatus bini, anterior pro viris, posterior pro faeminis, et illuc mittuntur per vices illi qui quasi fatui sunt; qui sunt plures qui in mundo sapientes dicti sunt seu ingeniosi, sed qui usque negaverunt Divinum, odia et vindictas corde foverunt, qui adulteri fuerunt, et similes, qualescunque in morali vita. Qui tales sunt, ne per ingenii naturalis dotem laedant alios, illuc mittuntur, ac ibi stultescunt; tales quoque intra breve tempus etiam per biduum vastantur, et cum illuc veniunt fiunt hebetes, et eunt quasi fatui, tanquam prorsus nihil sciverint; nam nisi hoc fieret, facerent malum pluribus per dotem sui ingenii et ejus abusum. Lagerberg illuc missus quia fastuosus ob dominatum in mundo, ob confirmationem de adulteriis per artes antequam maritatus et postea [quod] confirmaverit in se [quod] in illis nihil mali; ob vindictas quas fovit corde contra omnes qui se ei opposuerunt; ob negationem Divini, credens quod religio toleraretur propter vulgus; et quia non aliqua doctrinalia Ecclesiae curavit, solum delectatus in legendis actis senatus et revisionis, et talibus, propter jucundum captum inde ex juventute, recretum et auctum propter dominium per id; non fuit vir conversationis, quin austerus, inde deditus talibus. Exploratus et sic compertus, quapropter vastatus intra biduum, et in hiatum anteriorem missus, et fatuus sicut alii factus vindictam spiravit usque ad ultimum, et hoc ob causam, quod nempe [ei] opponebatur quod non abduceret alterius uxorem. In hiatu illo erat lux plane carbonaria, non alia.