5486. De Sirenibus, et eorum ultimo judicio Quales sirenes sunt, et quaenam prius aliquoties de scriptum, sunt illae omnium pessimae in altera vita, et prae reliquis damnosissimae, quoniam seducere possunt quoscunque adeunt, si non auferuntur et tutantur a Domino; est nefanda turba, intrant enim in omnium affectiones tam bonas quam malas, artibus tam phantasticis quam magicis, conspirant cum omnibus infernis, verbo prae caeteris sunt diabolicae. Sunt tales etiam viri, qui in mundo similiter fecerunt, et inierunt amicitias cujuscunque per insinuationem in eorum affectiones et lucra, solum lucrandi causa, et obtinendi imperium super illis, et per illos sic dominandi, et illis indifferens fuit, si insinuarent se per pietatem, per charitatem et amorem, vel per impietatem, prophanationem, per neces, per adblandimenta omnium malorum, per juramenta, etc.