5493. Quarto die post mortem vocatus est ad judicium, ductus infra in occidentali plaga versus merid. paulo a medio, et ibi detecta sunt quot adulteria commisit, quod unam necaverit, plures vi violaverit, praeter centena alia adulteria: postea recensitum ordine quibus artibus surripuerit pecunias, et sic clandestinis artibus furatus, quod fuit ad aliquot centena, et ad aliquot milliones thalerorum cupr. et haec recensita longa serie, unum post alterum, nec potuit quicquam negare, recensitio fiebat secundum membra corporis, vixerat continue in luxuria, et artibus nefandis, quapropter eo die conjectus est statim in infernum, nunc primum ubi foeditates sunt ex adulteriis et violationibus. Apparebat niger sicut diabolus, ibi: auferri videbatur communicatio cum coelo, quod apparebat sicut lucis striae ab illo elevari.