5538. De adulteris, de inferno Postea ejecti sunt omnes adulteri, qui fuerunt omnes illi qui jucundum in adulteriis percipiunt, quorum ingens numerus fuit, sed secundum species adulterii, sunt enim ejus multa genera et generum species: adulteri non ejiciuntur in deserta loca, sicut illi qui spiritualiter adulteri sunt, de quibus etiam supra [5535], sed in inferna; causa est quia tales qui jucundum in adulteriis percipiunt, prorsus nullam communicationem habent cum coelo, nam coelum fundatur super amore vere conjugiali, quoniam amor conjugialis est ex conjunctione boni et veri, ita ex coelo et ex coeli essentia, quae est illa conjunctio, quapropter fundamentale coeli non habent, quia qui jucundum in adulteriis perceperunt, non amare possunt conjugem, ita non recipere coelum.