Spiritual Experiences (Buss) n. 5540

Previous Number Next Number See English 

5540. Continuatio Eram in statu tristi, sed causam non novi, audivi tunc quod ingens numerus e coelo demitteretur versus inferiora, quaesita causa dicebatur quod essent illi qui gavisi sunt quod habeant doctrinam coelestem, dicentes quod velint recipere illam, quia credunt omnia quae inibi, plures etiam perceperunt quod essent vera; sed ut primum audiverunt quod doctrina illa non esset solum doctrina fidei, ita quod quae inibi non modo scienda et agnoscenda, sed quod esset vitae, quod volenda et facienda, et quod doctrina nihil faciat apud illos qui modo sciunt et affirmant, sed qui simul faciunt, nam hi ex corde amant illam, et recipiunt illam, tunc tristes facti, et omnes rejecerunt illam, non volentes illam, inde mihi tristitia, et inde illi demissi sunt in inferiora versus septentrionem, ubi pauca communicatio cum coelo; usque tamen ubi aliqua communicatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church