5559. Inde patet qualis loquela illis sit qui in inferno, quod ex ideis eorum spurcis spurca, et quae non potest conjunctionem habere cum loquela angelorum, nam tales ideae quae in inferno non cadunt in ideas angelicas, quia sunt destructivae, et quod varietur ibi loquela secundum amorum genera et species, nam amor cujusvis est qui cogitat et qui loquitur, quia totus spiritus quoad interiora et exteriora est sicut ejus amor, exteriora sunt formae ultimae eorum: inde patet, quae differentiae. Tales sunt differentiae, quod infernales vix possint intelligere loquelam angelicam, quae tametsi similiter ex ideis, usque ex talibus quae oppositae sunt ideis eorum; at angeli possunt intelligere infernales, per id etiam separatur coelum ab infernis.