5561. De Libris et Verbo in coelo Habent Verbum ibi, et quoque libros, in spirituali coelo est scriptura similis scripturae in mundo, latinis literis, sed prorsus non intelligibilis illis qui in naturali mundo sunt, nam prorsus lingua alia, quae universalis, qui legunt illa, illico comprehendunt, voces ibi sunt secundum naturales eorum ideas; visi sunt pluries a me, sed cum in statu naturali eram, legere potui, sed non intelligere, visi libri, scripturae ante oculos, legi, et hoc pluries; Verbum habent similiter, quidam secundum sensum ejus internum, quidam secundum sensum externum, sed usque spiritualem magis.