5564. De loquela et sapientia in coelo Loquela spiritualis est universalis, ex ideis, sed sonus ejus, seu articulatum ejus fluit ex ipsa affectione, quae ei naturalis, sic ut affectio semet exprimat per sonum, hoc est articulatum apud illos, sicut omnis affectio habet naturales gestus secum, proinde sonus loquelae seu voces eorum fluunt ex toto spiritu; ideae sunt affectionis, quae quoque in spirituali ejus corpore similiter formantur. At quae inter se loquuntur spiritus, non potest quoad plurimam partem exprimi lingua seu loquela naturali, nam non cadit in voces, nec in ideas sensuales cogitationis quae est homini in corpore, in corpore sunt communia.