Spiritual Experiences (Buss) n. 5569

Previous Number Next Number See English 

5569. Alterum genus quod propius ad septentrionem in plaga occidentali habitant, astus habent interiores, et astutiores sunt, omnia tamen faciunt modo ut spiritus et homo nesciat, loquuntur sincere, et quoque pie, praeferunt non ita sanctitatem sed sinceritatem, sed intus similes sunt: illi per suas artes, aditum ad hominem et spiritum quaerunt non ita ad partem posteriorem, et ibi regunt cogitationes, sed circum aurem sinistram vadunt, et illam provinciam occupant, quod fit variis et clandestinis modis et artibus, quas omnes describere non possum, et sic avertunt inde omnem influxum e coelo, nam coelum influit undequaque, et cum possident illam provinciam, tunc possident spiritum et hominem, nam per illam viam venit omne apperceptivum, et illuc intrat omne id quod delectat hominem, ex amore dominante suo, verbo omne jucundum cogitationis interioris; influxus coeli circa aurem habet suum axem, sic ut axis influxuum ibi sit, ex causa quia auris recipit talia, et quae ibi intrant ad perceptionem hominis veniunt, illi cum provinciam illam occuparunt, tunc illico percipiunt spiritus cogitationes et affectiones, non prius, et tunc variis modis spiritu nesciente, inferunt plura quae amoris sunt, et quae contra amorem, et exquirunt quid facit, ut in tristitiam vel in laetitiam veniat, vel quid ei jucundum aut injucundum est, et cum hoc reperiunt, insinuant talia, quae illum in desperatione agunt, sive de salute, sive de Providentia, sive de Divino, sive aliter, usque tandem ita, ut spiritus vix sit compos mentis; et sic possident illum, et illum vel ex possessione sua exturbant, ut alio fugiat, et sic spoliant omnia ejus, vel illum ad se trahunt, et apud se habent sicut servum, ut tradat illis omnia sua. Postea etiam exquirunt ad partem illam influxum e coelo undiquaque, usque ad lumbos utrinque, et cum notus illis est influxus, tunc possident illum totum, et subjiciunt sibi vilem servum, Quidam dubitarunt de tali malitia, et permissum eis operari in illos, et tandem fassi quod si vellent, possent detrudere illos in infrnum ex sua sponte, nam talem statum inducunt. Verbo est nefanda turba.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church