Spiritual Experiences (Buss) n. 5571

Previous Number Next Number See English 

5571. De numeris in coelo Numeri apparent quandoque, illis plena charta, et quoque ad parietes, quae significant talia quae coelestes cogitant, sed vix aliquis scire potest quam illi qui ex tali coelo, cum numeri simplices sunt, tunc significant secundum illa quae descripta in Arcanis Coelestibus,* ut 2, 3, 4, 5, 6 etc. ad 12; at cum compositi sunt alium sensum habent, sicut 358/90356: haec significant Deus sit tecum, et unusquisque numerus aliquid, sed variant sensum secundum illa quae supra sunt, hic 358, illi numeri determinant sensus seriem in talem, qui ibi et ibi; qui ex illo regno sunt statim intelligunt, et hoc absque informatione, quasi ex seipsis, unaquaevis idea habet suum numerum, in genere paria correspondent bono, ut 2, 4, 8, et imparia vero, ut 3, 9. * vide AC 4264, 4495, 5265, 5291, 5708, 10127, 10217-19, praeter alibi


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church