Prophets and Psalms (Schreck) n. 182

Previous Number Next Number See English 

182. [P. P. DANIEL] CAPUT XI. Versus Res 11-2 PER "REGEM MERIDIEI" IBI INTELLIGITUR ECCLESIA QUAE IN VERIS FIDEI EX BONO CHARITATIS, ET PER "REGEM SEPTENTRIONIS" INTELLIGITUR RELIGIOSUM QUOD IN FIDE SEPARATA A CHARITATE: QUOMODO MUTATIONE SUCCESSERUNT, NON APPARUIT IN MUNDO, SED IN CAELO, 1-4 3 Quod destruetur Ecclesia apud gentem Judaicam. 5 11 Quod tunc nova Ecclesia instaurabitur, quae in fide ex charitate. 6 11-3 Quod charitas conjungetur fidei, sed fides praevalebit;

7-9 11 at usque apud quosdam praevalebit charitas, inde primum Ecclesiae. 10-12 3 Quod posteritas illorum pro fide pugnatura sit, et victuri. 13-16 3 Quod fides invalescit contra charitatem et inde fidem, et hanc devincet. 17 3 Sequutum dogma quod charitas esset ex fide. 18-20 2 Varia dicta de ea re ex Verbo litigata. 21-23 2-11 Quod simularent dogma charitatis, unde quasi consociatio. 24-26 2 Quod confirmationes ex Verbo pro charitate sinistre explicatae, et quod fidem ex charitate destruxerint. 27,28 2 Dolosa conjunctio. 29-31 2 Quod fides conjunctionem dolosam fregerit, ipsum Verbum adulteraverit, et sic Ecclesiam destruxerit. 32-35 2 Quod contradictum a multis, sed usque victi. 36,37 2 Quod tandem sola fides obtinuerit, religio quae omnem timorem Dei et omnem Ecclesiam destruit. 38,39 2 Quod colat alium Deum quam Dominum. 40,41 2 Quod sic fides ex charitate subjugata sit. 41 11 Quod usque mansuri qui simpliciter credunt Verbum. 42,43 2 Quod per ratiocinia ex naturali homine etiam destruet. 44,45 2 Cum finis venit, quod instabunt illi qui naturales sensuales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church