Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Porro quod novum hoc caelum attinet, sciendum est quod id distinctum sit a caelis antiquis, qui nempe fuerunt ante adventum Domini; sed usque illi cum hoc ita ordinati sunt ut unum caelum simul constituant. Quod hoc novum caelum distinctum sit a caelis antiquis, est causa, quia in antiquis ecclesiis non alia doctrina fuit quam doctrina amoris et charitatis, et tunc non sciverunt de aliqua doctrina fidei separatae: inde quoque est quod antiqui caeli constituant expansa superiora, novum autem caelum expansum infra illos; nam caeli sunt expansa unum supra alterum. In supremis expansis sunt qui angeli caelestes vocantur, quorum plerique sunt ex Antiquissima Ecclesia illi qui ibi, angeli caelestes vocantur, ex amore caelesti, qui est amor in Dominum: in expansis sub illis sunt qui angeli spirituales dicuntur, quorum plerique sunt ex Antiqua Ecclesia; illi qui ibi, angeli spirituales dicuntur, ex amore spirituali, qui est charitas erga proximum: sub his sunt angeli qui in bono fidei sunt, qui sunt qui vitam fidei vixerunt; vitam fidei vivere, est secundum doctrinam suae ecclesiae; at vivere est velle et facere. At usque omnes illi caeli unum faciunt per influxum mediatum et immediatum a Domino. (Sed plenior idea de his caelis haberi potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, et ibi in articulo de duobus Regnis in quae Caeli in genere distincti sunt, n. 20-28, et in articulo de tribus Caelis, n. 29-40; de Influxu mediato et immediato, in Collectis ex Arcanis Caelestibus, post n. 603: et de Ecclesiis Antiquissima et Antiqua, in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, n. 46.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church