Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. PROLOGUS AD DOCTRINAM Quod finis ecclesiae sit, quando nulla fides quia nulla charitas, ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa (n. 33-39, seq.). Quia nunc ecclesiae in Christiano orbe se distinxerant solum per talia quae fidei sunt, et usque fides nulla est ubi non charitas, ideo velim hic, ante ipsam Doctrinam, praemittere aliqua de doctrina charitatis apud antiquos. Dicitur, ecclesiae in Christiano orbe, et per illas intelliguntur ecclesiae apud Reformatos seu Evangelicos, non autem apud Pontificios, quoniam ibi non Ecclesia Christiana est; nam ubi ecclesia, ibi adoratur Dominus et legitur Verbum aliter apud illos; ibi adorantur ipsi loco Domini, et Verbum inhibetur legi a populo, ac dictamen Papae ponitur ei aequale, immo supra id.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church