True Christian Religion (Ager) n. 213

Previous Number Next Number See English 

213. Ex his sequitur, quod Verbum absque sensu litterae ejus, foret sicut palatium absque fundamento, ita sicut palatium in aere et non super terra, quod modo foret umbra ejus, quae evanesceret. Tum quod Verbum absque sensu litterae ejus foret sicut templum, in quo plura sancta sunt, et in medio ejus adytum, absque tecto et pariete, quae sunt continentia ejus; quae si abessent, vel si auferrentur, sancta ejus a furibus diriperentur, et a bestiis terrae, et a volucribus caeli violarentur, et sic dissiparentur. Similiter foret sicut tabernaculum filiorum Israelis in deserto, (in cujus intimo fuit arca foederis, ac in medio ejus candelabrum aureum, altare aureum super quo suffimenta, tum mensa super qua panes facierum,) absque ultimis suis quae erant aulaea, vela et columnae. Immo foret Verbum absque sensu litterae ejus, sicut corpus humanum absque integumentis ejus, quae vocantur cutes, et absque sustentaculis, quae vocantur ossa; absque his et illis diffluerent omnia interiora ejus. Ac foret sicut cor et pulmo in thorace, absque integumento suo quod vocatur pleura, et sustentaculis suis quae vocantur costae. Aut sicut cerebrum, absque integumentis suis, quae vocantur aura et pia mater, et absque communi tegumento, continente et firmamento suo, quod vocatur cranium. Simile foret cum Verbo absque sensu litterae ejus; quare dicitur apud Esaiam, Quod Jehovah creet super omni gloria obtegumentum (iv. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church