True Christian Religion (Ager) n. 443

Previous Number Next Number See English 

443. [XIV.] Quod vita moralis dum simul est spiritualis sit charitas.

Omnis homo a parentibus et magistris discit moraliter vivere, hoc est, civilem personam agere et honestatis officia exhibere, quae se referunt ad varias virtutes, quae sunt honestatis essentialia, et producere illa per formalia ejus, quae vocantur decora; et sicut aetate provehitur, superaddere rationalia, ac moralia vitae per illa perficere. Nam moralis vita apud pueros usque ad primam adolescentiam est naturalis, quae deinde plus et plus [1]fit rationalis. Qui bene reflectit, potest videre quod moralis vita sit eadem cum charitatis vita; quae quod sit bene agere cum proximo, et moderari ne sit malis contaminata, sequitur ex illis, quae supra (n. 435-438) ostensa sunt. Sed usque in prima aetatis periodo, moralis vita est charitatis vita in extremis; hoc est, modo exterior et anterior ejus pars, et non interior. [2.] Sunt enim quatuor periodi vitae, quas homo ab infantia ad senectutem pertransit: prima est, in qua agit ex aliis secundum instructiones: secunda est, in qua agit ex se moderante intellectu; tertia est, in qua voluntas agit in intellectum, et intellectum modificat illam; quarta est, in qua agit ex confirmato et ex proposito. Sed hae periodi vitae, sunt periodi vitae spiritus hominis, non similiter ejus corporis; hoc enim potest moraliter agere et rationaliter loqui, et tamen spiritus ejus potest contraria velle et cogitare. Quod homo naturalis sit talis, manifeste patet a simulatoribus, assentatoribus, mendacibus et hypocritis; quod hi gaudeant duplici mente, seu quod mens illorum divisa sit in binas discordantes, constat. Aliter apud illos, qui bene volunt et rationaliter cogitant, et inde bene agunt et rationaliter loquuntur; hi sunt qui per "simplices spiritu" in Verbo intelliguntur; simplices dicuntur quia non sunt duplices. [3.] Ex his videri potest, quid proprie intelligitur per externum et internum hominem, et quod nemo possit a moralitate externi hominis concludere ad moralitatem interni, quoniam hic potest in contrario versu esse, et se recondere sicut testudo suum caput in concha, et sicut serpens suum caput in spira est enim talis ita dictus moralis homo, sicut latro in urbe et in silva, qui in urbe agit personam moralem, sed in silva praedonem. Aliter prorsus illi qui interius seu quoad spiritum morales sunt, quod fiunt per regenerationem a Domino: hi sunt qui intelliguntur per morales spirituales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church