Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 92

Previous Number Next Number See English 

92. Quod apparentiae veri, quae sunt vestita vera, pro nudis veris ex Verbo captari possint, et quod, dum confirmantur, fiant falsa, constare potest ex tot haeresibus, quae in Christianismo fuerunt, et adhuc sunt. Ipsae haereses non damnant homines, sed vita mala; tum confirmationes falsitatum, quae in haeresi sunt, ex Verbo, et per ratiocinia ex naturali homine, damnant. Quisque enim nascitur in religionem parentum suorum, ab infantia initiatur in illam, et postea retinet illam, nec potest semet ipsum educere ex falsis ejus propter negotia in mundo: sed vivere male, et confirmare falsa usque ad destructionem genuini veri, hoc damnat. Nam qui manet in sua religione, et credit in Deum, ac intra Christianismum credit in `Dominum, et Verbum sanctum habet, et secundum praecepta decalogi ex religione vivit, is non jurat in falsa; quare dum audit Vera, et suo modo percipit illa, potest illa amplecti, et sic a falsis educi: non autem ille qui falsa religionis suae confirmaverat, nam falsum confirmatum manet, et non potest exstirpari; est enim falsum post confirmationem, sicut quis juraverit in illud, imprimis si cohaeret cum amore proprii, et inde fastu sapientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church